Orosius, II
Edition: Karl Zangemeister, 1882

Caput 8
1  Anno ab urbe condita CCXLV Darius Cyro apud Scythas interfecto post aliquantum intervallum sorte regnum adeptus est. 2  regnavit enim medius eorum Cambyses Cyri filius; qui devicta Aegypto cunctam Aegypti religionem abominatus caerimonias eius et templa deposuit. 3  post hunc etiam magi sub nomine quem occiderant regis regno obrepere ausi; qui quidem mox deprehensi et oppressi sunt. 4  Darius itaque, unus ex his qui magorum audaciam ferro coercuerant, consensu omnium rex creatus est. qui postquam Assyrios ac Babylonam a Persarum regno deficientem bello recuperavit, Antyro, regi Scytharum, hac vel maxime causa bellum intulit, quod filiae eius petitas sibi nuptias non obtinuisset. 5  magna scilicet necessitas, pro unius libidine hominis septingenta milia virorum periculo mortis exponi. incredibili quippe apparatu cum septingentis milibus armatorum Scythiam ingressus, non facientibus hostibus iustae pugnae potestatem, insuper repentinis incursibus extrema copiarum dilacerantibus, 6  metuens ne sibi reditus interrupto ponte Histri fluminis negaretur, amissis octoginta milibus bellatorum trepidus refugit, quamvis hunc amissorum numerum inter damna non duxerit, et, quem habendum vix quisquam ambire ausus esset, perditum ille non sensit. 7  inde Asiam Macedoniamque adgressus perdomuit. Ionas quoque navali congressione superavit. deinde in Athenienses, cur Ionas adversum se auxilio iuvissent, impetum fecit atque arma direxit. 8  porro autem Athenienses ubi adventare Darium conpererunt, quamvis auxilium a Lacedaemoniis poposcissent, tamen, cum detineri Persas quadriduanae religionis otio conpertum haberent, spem occasione sumentes instructis tantum decem milibus civium et Plataeensibus auxiliaribus mille adversum sescenta milia hostium campis Marathoniis proruperunt. 9  Miltiades ei tunc bello praefuit, qui celeritate magis quam virtute fretus alacri satis expeditione prius hosti comminus inhaesit quam posset expedito sagittarum iactu propulsari. 10  tanta in eo bello diversitas certandi fuit, ut ex alia parte viri ad occidendum parati, ex alia pecudes ad moriendum praeparatae putarentur. 11  ducenta milia Persarum apud campos Marathonios ea tempestate ceciderunt. 12  sensit Darius hoc damnum: nam victus fugatusque arreptis navibus refugit in Persas. 13  cum autem instauraret bellum et ulcisci in victores moliretur, in ipso apparatu concidit olympiade LXXIIII, hoc est post urbem conditam anno CCLXXV, quo tempore Romae Popilia virgo ob crimen stupri viva defossa est.

Zurück